라틴어 문장 검색

Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos et Antoninum epi- scopum filium in Christo meum benignitati caritatis sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:7)
nec metam aut scopum scientiarum a nobis ipsis (id quod in aliis reprehendimus) verum et optimum praefixum esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:2)
Posito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:1)
Imperii Spartani fabrica universa (non minus prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum fidem et scopum composita est et constructa ut cives sui belligeratores essent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:6)
Dies autem tertius decimus mensis Adar, dies apud omnes interfectionis fuit, et quarta decima die requieverunt. Quem constituerunt esse diem epularum et laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장17)
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth et vallis Benennom sed vallis Interfectionis; et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
(불가타 성경, 예레미야서, 7장32)
At nos, fortasse, longius a scopo erravimus, dum sententiam nostram de linguas docendi ratione aliis explicare voluimus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.66)
quam sic vexari a Dolabella audio ut iam non videatur crudelissimum eius facinus interfectio Treboni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 8:3)
Non multo post interfectionem eius exacto tempore, contigit, ut quidam equo sedens iter iuxta locum ageret illum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.14)
Conpletis autem tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt aduersus regem Osuiu duces gentis Merciorum, Immin, et Eafa, et Eadberct, leuato in regem Uulfhere filio eiusdem Pendan adulescente, quem occultum seruauerant, et eiectis principibus regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIV. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION